monumenta.ch > Isidorus > 29
Isidorus, De Natura Rerum, XXVIII. De nocte. <<<     >>> XXX. De fulminibus.

CAPUT XXIX. De tonitruo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXIX.---N. 1. Tonitrua. Amb. lib. II, cap. 4: Neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore, aut penetrari. Unde et de tonitribus, quae concepto intra sinum nubium spiritu cum se vehementer erupturus eliserit, magno concrepant sonitu, ait Scriptura: Firmans tonitrua. Suspicor autem verba haec Isidori: Et in morem exsilientium de stabulis quadrigarum sonus fragoris eius ad aures nostras emittitur, desiderari apud Ambrosium restituendaque ex hoc loco: ante illa verba ait Scriptura, ut parenthesi includantur, totusque locus ita legatur: Neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore, aut penetrari, Ideo et firmamentum dicitur, quod non sit invalidum neque remissum. Unde et de tonitribus (quae concepto intra sinum nubium spiritu cum se vehementer erupturus eliserit, magno concrepant sonitu, et in morem exsilientium de stabulis quadrigarum sonus fragoris eius ad aures nostras emittitur) ait Scriptura.

]
Tonitrua autem ex fragore nubium generantur. Concepti enim intra sinum nubium ventorum spiritus versantur ibidem. Cumque vehementer sese erupturi eliserint, et virtutis suae mobilitate in quamlibet partem eruperint, magno concrepant murmure, et in morem exsilientium de stabulis quadrigarum sonus fragoris eius ad aures nostras emittitur.
2 Alias autem tonitruum divinae vocis superna est increpatio, sive clara praedicatio sanctorum, quae clamore forti per totum orbem terrarum in auribus fidelium perstrepit, per quod possit culpam suam admonitus agnoscere mundus.